- AMARACUS
- I.AMARACUSpuer, Cynarae Regis Cypri unguentarius, qui casu lapsus, dum ferret unguenta, fregit Alabastrum, magnumque ex confusione odorem creavit, unde optima unguenta Amaracina dicuntur. Hic deinde cum nimiô dolore contabuislet, in herbam odorifetam eiusdem nominis, de qua, vide Plin. l. 21. c. 11. et 22. Deorum miseratione, commutatus est. Dicitur et Sampsychus; vulgo Maioranam vocant. Eius meminit Virg. Aen. l. 1. v. 695.At Venus Ascanio placidam per membra quietemIrrigat: et fotum gremio Dea tollit in altosIdaliae lucos, ubi mollis amaracus illumFloribus et dulci aspirans complectitur umbrâ.Catullus Epigr. 62. v. 7. Cinge tempora floribus.Suaveolentis amaraci.Inde amaracinus. Gellius in fine Noctium Atticarum: Vetus adagium est, Nihil graculo cum fidibus, nihil cum amaracino sui. Lucret. l. 6. v. 967.Denique amaracinum fugitat sus, et timet omneUnguentum, nam setigeris subus acre vencenum estNic. Lloydius.II.AMARACUSut et Iris, herbae sunt quarum sucus, i. e. oleum, per se unguentum faciunt, quibus pauca et alia alit miscent, Plin. l. 13. c. 1. Cyzicena autem inprimis commendata Veteribus. Hinc Amaracinum unguentum, de cuius conficiendi ratione, vide Theophrastum et Dioscoridem ubi de Amaraco et Salmas. ad Solin. p. 466. et 468. Vide quoque infra Marum, et Sampsuchum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.